6.
Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima, sed etiam ex anima tota constare sapientem; siquidem partem istam qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi vel aures, sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire, si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. Restat ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi videtur. Anima, inquit, sapientis perpurgata virtutibus, et jam cohaerens Deo, sapientis etiam nomine digna est, nec quidquam ejus aliud decet appellari sapientem: sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes atque exuviae quibus se ille mundavit, et quasi subtraxit in seipsum, ei animae serviunt. Vel si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae serviunt atque subjectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. In qua parte subjecta etiam ipsam memoriam puto habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi servo, ut haec ei jubeat, easque jam domito atque substrato metas legis imponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa quae jam non sapienti, sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere, nec superbire domino, nec iis ipsis quae ad se pertinent passim atque immoderate uti. Ad illam enim vilissimam partem possunt ea pertinere quae praetereunt. Quibus autem est memoria necessaria, nisi praetereuntibus, et quasi fugientibus rebus? Ille igitur sapiens amplectitur Deum, eoque perfruitur qui semper manet, nec exspectatur ut sit, nec metuitur ne desit, sed eo ipso quo vere est, semper est praesens. Curat autem immobilis et in se manens servi sui quodammodo peculium, ut eo tanquam frugi et diligens famulus bene utatur, parceque custodiat. [Col. 0997]