• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT II. *Cum Deo esse, quid sit. Quomodo sapiens cum Deo manet immotus.*

7.

Quam sententiam ejus cum admiratione considerans, recordatus sum idipsum aliquando me breviter illo audiente dixisse. Tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic servo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. Nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se velut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adjutus es, mihi crede, ut hoc diceres. Ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi videtur vel propter talia, id est, propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? Non enim vel in ipso sensu, ad id quod ante oculos nostros est, in auxilium nobis vocamus memoriam. Sapienti ergo ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est, Deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia quae intellectus videt ac possidet, quid opus est, quaeso, memoria? Mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus; sed ei modo servio, modo pugno ut non serviam, et quasi me audeo asserere in libertatem meam. Et si forte aliquando impero, atque obtemperat mihi, facitque saepe putare quod vicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut ejus sub pedibus miser jaceam. Quamobrem, quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. Nec me, inquam. Sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere, aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege devinctum tenet, relinquet officium beneficia tribuendi quibus potest, et maxime quod ab eo vehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? Quod cum facit, ut congrue doceat, minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendaverit, pereat necesse est. Ergo aut officia benevolentiae negabis esse sapientis, aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri: an fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem, sed propter suos sibi tamen necessarium commendat servandum illi famulo, ut ille tanquam sobrius, et ex optima domini disciplina, non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos, sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit? Nec omnino huic, inquit, commendari quidquam arbitror a sapiente; siquidem ille semper Deo infixus est, sive tacitus, sive cum hominibus loquens: sed ille servus jam bene institutus diligenter servat quod interdum disputanti domino suggerat, et ei tanquam justissimo gratum faciat officium suum, sub cujus se videt potestate vivere. Et hoc facit non quasi ratiocinando, sed summa illa lege summoque ordine praescribente. Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. De isto vero diligenter quemadmodum sese habeat (non enim parva res est, aut tam parvo sermone contenta) videbimus alias, cum Deus ipse opportunitatem ordine dederit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung