• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT III. *Stultitia an cum Deo sit.*

9.

Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tanquam in alienas trusus angustias. Tamen quia, ut arbitror, adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet? Nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum, nisi ut mihi ostendat quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. De te enim non facile affirmaverim; me tamen tantum et tam diu detinet, quantum et quam diu a me non intelligitur. Dicturus est ergo ille, te auctore: Ut hoc vos docerem, quando stultus eram ad me venire debuistis; modo autem vos vestri magistri esse poteritis: nam ego jam stultitiam non intelligo. Quod quidem ab eo si audirem, non vererer admonere hominem ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. Ut enim plene stultitiam non intelligo, video tamen nihil responsione hac esse stultius. Sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere, aut sequi. Disputabit ergo et exaggerabit copiosissime stultitiae mala. Nos autem bene nobis providentes, aut audiemus attente hominem nescientem [Col. 0999] quae loquatur, aut credemus eum id quod non intelligit scire, aut adhuc Deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. Nihil autem superiorum est quod video posse defendi. Restat igitur, quod non vultis, extremum. Nunquam te, inquit, invidum senseram. Nam si ab istis, ut dicis, susceptis quidquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis hujus nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. Quare vel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi; vel, si victi patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc jam tibi cedant, et sint in caeteris cautiores.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung