• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT III. *Stultitia an cum Deo sit.*

10.

Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua venia: nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio supervenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter, ut coeperam. Tum Trygetius, Licentio prorsus absente: Quomodo vultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. Non mihi videtur debere dici intellectus, quo intelligitur ipsa stultitia, quae non intelligendi vel sola vel maxima causa est. Non facile, inquam, recuso istud accipere. Quamvis enim me multum moveat, quod sentit Alypius, quomodo recte possit quisque docere qualis sit res quam non intelligit, quantamque menti afferat perniciem quod mente non videt; nam id utique attendens, quod tu dixisti dicere est veritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia: tamen sensum ipsum considerans corporis, nam et isto ipso anima utitur, et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque collatio, adducor ut dicam neminem posse videre tenebras. Quamobrem, si menti hoc est intelligere, quod sensui videre, et licet quisque oculis apertis, sanis, purisque sit, videre tamen tenebras non potest; non absurde dicitur, intelligi non posse stultitiam: nam nullas alias mentis tenebras nominamus. Nec jam illud movebit, quomodo stultitia possit non intellecta vitari. Ut enim oculis tenebras vitamus eo ipso quo nolumus non videre: sic quisquis volet vitare stultitiam, non eam conetur intelligere; sed ea quae possunt intelligi, per hanc se non intelligere doleat; eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intelligit, sed quo alia minus intelligit, sentiat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung