11.
Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. Illud enim jam ex vobis requiro, utrum quaecumque agit stultus, ordine vobis agere videatur. Nam videte rogatio quos laqueos habeat. Si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio, Ordo est quo Deus agit omnia quae sunt; si etiam stultus quae agit, agit ordine? Si autem ordo non est in iis quae aguntur ab stulto, erit aliquid quod ordo non teneat: neutrum autem vultis. Videte, quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis. Hic item Trygetius, nam ille alter adhuc omnino absens erat: Facile est, inquit, huic quidem respondere complexioni tuae; sed me in [Col. 1000] praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam video asseri illustrarique debere. Tamen dicam quod sentio; facies enim tu quod paulo ante fecisti. Non enim illa commemoratio tenebrarum ad id quod a me involutum prolatum erat, parum nobis attulit luminis. Namque omnis vita stultorum, quamvis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per divinam tamen providentiam necessario rerum ordine includitur, et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis, nullo modo esse sinitur, ubi esse non debet. Ita fit ut angusto animo ipsam solam quisque considerans, veluti magna repercussus foeditate aversetur. Si autem mentis oculos erigens atque diffundens, simul universa collustret, nihil non ordinatum, suisque semper veluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.