• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT V. *Quomodo medendum errori credentium res nullo ordine geri.*

14.

Jam in musica, in geometria, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut si quis quasi ejus fontem atque ipsum penetrale videre desideret, aut in his inveniat, aut per haec eo sine ullo errore ducatur. Talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur (nam nihil ibi quam nimium formidandum est), talem philosophiae militem nutrit vel etiam ducem, ut ad summum illum modum, ultra quem requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec cupiat, qua vult evolet atque perveniat, multosque perducat. Unde jam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat, cunctaque discernat, ut nullo modo eum moveat cur alius optet liberos habere, nec habeat; alius nimia uxoris fecunditate torqueatur: egeat ille pecunia, qui largiri liberaliter multa paratus est; eique defossae incubet macer et scabiosus fenerator: ampla patrimonia luxuries dispergat atque diffundat; vix toto die lacrymans mendicus nummum impetret: alium honor extollat indignum; lucidi mores abscondantur in turba.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung