15.
Haec et alia in hominum vita, cogunt homines plerumque impie credere, nullo nos ordine divinae providentiae gubernari. Alii autem pii et boni atque splendido ingenio praediti, qui neque nos deseri a summo Deo possunt in animum inducere, et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem vident, volentes sibi nudari abditissimas causas, errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur. Qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent, et item semper Getulia nostra misera sitiat; quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? Ego autem, si quid meos monere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos 1. Aliter quippe ista sic intelligi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. Si autem aut pigriores sunt, aut aliis negotiis praeoccupati, aut jam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent; quo [Col. 1002] illos vinculo ad sese trabat, atque ab his horrendis et involutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.
-
I Retractat., cap. 3, n. 2 ↩