17.
Anima vero unde originem ducat, quidve hic agat, quantum distet a Deo, quid habeat proprium quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur, et quomodo immortalis probetur; quam magni putatis esse ordinis, ut ista discantur? Magni omnino atque certi: de quo breviter, si tempus fuerit, post loquemur. Illud nunc a me accipiatis volo: si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet irruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. Itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondistis, et miror unde sit, et cogor agnoscere. Videamus tamen quousque progredi vestra latens possit intentio. Jam nobis Licentii etiam verba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus, alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista, non aliter quam eos qui non adsunt familiares nostros, credam esse lecturum. Sed redi ad nos, quaeso, Licenti, atque hic totus fac ut adsis; tibi enim dico. Nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est quid sit esse cum Deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem, me, quantum assequi valeo, docere voluisti.