• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT VI. DISPUTATIO SECUNDA. *Mens sapientis immobilis.*

19.

At ubi refecimus corpora, quoniam coelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. Atque ego: Concedis ergo, inquam, Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum? Concedo, inquit. Concedis ergo, inquam, neminem in eo loco esse in quo non fuerat, et motum non fuisse? Non intelligo, inquit. Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum, et nunc in alio est, motum esse concedis? Assentiebatur. Ergo, inquam, posset alicujus sapientis vivum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? Posset, inquit. Etiamne, inquam, si nobiscum colloqueretur, et nos aliquid doceret? Etiamsi, inquit, nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse, sed secum. Non igitur in corpore, inquam? Non, inquit. Cui ego: Corpus illud quod careret animo, nonne mortuum fatereris, cum ego vivum proposuerim? Nescio, inquit, quomodo explicem. Nam et corpus hominis vivum esse non posse video, si animus in eo non sit; et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non ejus animum esse cum Deo. Ego, inquam, faciam, ut hoc explices. Fortasse enim quia ubique Deus est, quoquo ierit sapiens, invenit Deum cum quo esse possit. Ita fit ut possimus et non negare illum de loco in locum transire, quod est moveri; et tamen semper esse cum Deo. Fateor, inquit, corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis impositum est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung