• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAP. VII. *Quomodo ordo fuerit cum malum non esset.*

20.

Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima, et diutius diligentiusque tractanda, impediat in praesentia propositum nostrum. Sed illud videamus, quoniam definitum est a nobis quid sit esse cum Deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine Deo, quamvis jam manifestum esse arbitror. Nam credo videri tibi eos qui cum Deo non sunt, esse sine Deo. Si possent, inquit, mihi verba suppetere, dicerem fortasse quod tibi non displiceret. [Col. 1004] Sed peto perferas infantiam meam, resque ipsas, ut te decet, veloci mente praeripias. Nam isti nec cum Deo mihi videntur esse, et a Deo tamen haberi. Itaque non possum eos sine Deo esse dicere, quos Deus habet. Cum Deo item non dico, quia ipsi non habent Deum. Siquidem Deum habere, jam inter nos pridem in sermone illo quem die natali tuo jucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam Deo perfrui 1. Sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine Deo sit, nec cum Deo.


  1. De Beata Vita, n. 34 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung