21.
Non te moveant ista, inquam. Nam ubi res convenit, quis non verba contemnat? Quare jam ad illam tandem ordinis definitionem redeamus. Nam ordinem esse dixisti quo Deus agit omnia. Nihil autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est, nihil praeter ordinem posse inveniri. Manet, inquit, sententia mea: sed jam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quae non bene agi confitemur. Optime, inquam; prorsus oculum in mentem injecisti. Sed ut vidisti quid essem dicturus, ita peto videas quid respondendum sit. Atque ille nutans capite atque humeris, Turbamur, inquit: et huic forte quaestioni mater supervenerat. Atque ille post aliquantulum silentium petiit ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur. Cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animadverterat 1. Tum ego: Quid, inquam, vel cur tibi repetam? Actum, aiunt, ne agas. Quare moneo potius ut ea quae supra dicta sunt, vel legere cures, si audire nequivisti. Quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli, diuque ita esse te pertuli, ut neque illa impedirem quae tecum intentus remotusque a nobis, pro te agebas, et ea persequerer quae te amittere stilus iste non sineret.
-
Cap. 4, n. 11 ↩