• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAP. VII. *Quomodo ordo fuerit cum malum non esset.*

23.

Quod cum et Licentius et mater in tanta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? Ubi est quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? Quod enim factum est ut malum nasceretur, non utique Dei ordine factum est; sed cum esset natum, Dei ordine inclusum est. Et ille admirans ac moleste ferens quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit. Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si postquam malum ortum est, ordo esse coepit. Sed semper erat ordo apud Deum: et aut semper fuit nihil quod dicitur malum; aut si aliquando invenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est, aut ex bono est, nunquam aliquid sine ordine fuit, nec erit aliquando. Quamvis et nescio quid potius occurrit; sed illa consuetudine oblivionis elapsum est: quod credo ordine contigisse pro merito vel gradu vel ordine vitae. Nescio quomodo mihi, inquit, effugit, quam nunc sperno sententiam: non enim debui dicere postquam malum natum est, coepisse ordinem: sed ut illa justitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud Deum; sed ad usum non venisse, nisi postquam mala esse coeperunt. Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime vis, inconcussum manet: nam sive apud Deum fuit ordo, sive ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. Quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri; quod causam tuam debilitat ac detruncat: si autem non concedis, incipit Dei ordine natum malum videri, et malorum auctorem Deum fateberis; quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. Quod cum sive non intelligenti, sive dissimulanti se intellexisse, versarem saepius et revolverem, nihil habuit quod diceret, et se silentio dedit. Tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter Dei ordinem fieri, quia ipsum malum quod natum est, nullo modo Dei ordine natum est; sed illa justitia id inordinatum esse non sivit, et in sibi meritum ordinem redegit et compulit. [Col. 1006]

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung