24.
Hic ego cum omnes cernerem studiosissime, ac pro suis quemque viribus Deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis majestatis intelligentiam pervenitur: Oro vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. Quanquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur, nihil praeter divinum ordinem fieri: tamen si quempiam ludimagistrum audiremus, conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset; non dico ridendum tanquam stultum, sed vinciendum tanquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum judicium fugiunt, facere nemo ambigit: et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse perversa, non esse praeter divinum ordinem, alta quaedam et a multitudinis vel suspicione remotissima disciplina, se ita studiosis et Deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.