28.
Hic Alypius: Permagna, inquit, vitae imago abs te ante oculos nostros, cum plene, tum breviter constituta est; cui quamvis quotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. Ad quam, si fieri posset, non solum nos, verum etiam cunctos homines jam pervenire, et eidem inhaerere cuperem, ut haec sicuti auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. Nam nescio quomodo, quod utinam vel a nobis procul absit, animus humanus dum haec audiendo, coelestia, divina ac prorsus vera esse proclamet, in appetendo aliter se gerit; ut mihi verissimum videatur aut divinos homines, aut non sine divina ope sic vivere. Cui ego: Haec praecepta vivendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamvis hic meis verbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inventa esse optime scis. His enim magnorum hominum et pene divinorum libri plenissimi sunt: quod non propter te dicendum mihi putavi, sed propter istos adolescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam jure contemnant. Nam mihi omnino illos nolo credere, nisi docenti, rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos, etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. Non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti aviditate, tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi verborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Non enim est modo ulla causa mentiendi, aut saltem occasio: nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto, et ii adsunt qui utrumque noverunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.