29.
Bonos autem viros, deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est: sed multi penitus latent te. Item multorum non latentium, ea ipsa quae mira sunt, latent: in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest, et plerumque dum congruere vult vitiosorum hominum colloquiis, ea dicit quae aut probare aut appetere videatur. Multa etiam facit non libenter, propter aut vitandum odium hominum, aut ineptiam fugiendam; quod nos audientes [Col. 1009] aut videntes difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat. Eoque fit ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi, et eos sui familiares noverunt. Quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas velim. Nam error iste non minima hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam vitam mirandamque convertunt; et donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant esse creduntur. Nam ne longius abeam, quis istos adolescentes, qui antea noverat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias voluptatibus? Ergo hanc opinionem pellamus ex animo: nam et illud divinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per universos populos agit. Sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus; et quoniam de auctoritate satis dictum est, videamus quid sibi ratio velit.