• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT II. *Dedicat hoc opus Zenobio.*

5.

Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum vero in nos benevolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quaecumque videbantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta exciperentur, quod videbam conducere valetudini meae. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio. Simul etiam ut si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Navigius frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus. Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tanquam veteranus adamavit historiam. Et jam in libris nonnihil habebamus.

\[Col. 0981\] DISPUTATIO PRIMA.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De ordine (PL)
Translations of this Work
De l'ordre Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy