32.
Duo ergo video, in quibus potentia visque rationis possit ipsis etiam sensibus admoveri: opera hominum quae videntur, et verba quae audiuntur. In utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate: uno qui oculorum est, altero qui aurium. Itaque, cum aliquid videmus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere. Itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere quod rationabiliter sonat. Nemo autem non rideatur, si dixerit, Rationabiliter olet; aut, rationabiliter sapit; aut, rationabiliter molle est; nisi forte in iis quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent vel saperent vel ferverent, vel quid aliud. Ut si quis locum, unde gravibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere, causam intuens quare sit factum; aut poculum quod medicus confecerit, rationabiliter amarum esse vel dulce; aut quod temperari languido solium jusserit, calere rationabiliter aut tepere. Nemo autem hortum ingressus, et rosam naribus admovens, audet ita dicere. Quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam ut olfaceret jusserit. Tunc enim praeceptum vel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur; nec propterea, quia naturalis ille odor est. Nam, quamvis a coquo pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere: rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit, sed praesenti satisfiat voluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. Si enim quaeratur de illo cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur propter quod ita est, id est morbi genus, quod jam non in illo sensu est, sed aliter sese habet in corpore. Si autem rogetur liguriens aliquid, gulae stimulo concitatus, cur ita dulce sit, et respondeat, Quia libet; aut, quia delector; nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria, et illud quod mandit, ob hoc ita confectum sit.