36.
Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus loqueremur, et quos litteris jam signaverat, alios esse qui moderato varie hiatu, quasi enodati ac simplices, faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diverso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum; extremos autem qui nisi adjunctis sibi primis erumpere non valerent. Itaque litteras hoc ordine quo expositae sunt, vocales, semivocales et mutas nominavit. Deinde syllabas notavit: deinde verba in octo genera formasque digesta sunt; omnisque illorum motus, integritas, junctura, perite subtiliterque distincta sunt. Inde jam numerorum et dimensionis non immemor, adjecit animum in ipsas vocum et syllabarum varias moras; atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse comperit, quibus longae brevesque syllabae tenderentur. Notavit etiam ista, et in regulas certas disposuit.