• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT V. *An sint pedes supra syllabas quatuor.*

12.

M. Quae igitur ratio est, qua cogimur et tam multarum syllabarum metiri pedes, et pedem qui adhibetur ad numeros, non excedere quatuor syllabas, ante tractatis rationibus confitemur? nonne tibi videntur inter se ista pugnare? D. Imo maxime, et quomodo istud pacari possit, ignoro. M. Etiam hoc facile est, si te ipsum rursum interroges, utrum rationabiliter inter nos paulo ante constiterit, ideo pyrrhichium, et proceleumaticum plausu debere dijudicari atque discerni, ne sit ullus pes legitimae divisionis, qui rhythmum non faciat, id est, ut ex eo rhythmus nominetur. D. Hoc vero memini, et non invenio cur mihi placuisse poeniteat: sed quorsum ista? M. Quia scilicet hi omnes pedes quaternarum syllabarum, excepto amphibracho, rhythmum faciunt, id est, principatum in rhythmo tenent, eumque usu et nomine efficiunt: illi vero qui plures quam quatuor syllabas habent, multi quidem pro his poni possunt; sed ipsi per se rhythmum facere, ac rhythmi nomen obtinere non possunt: et ideo ne pedes quidem istos appellandos putaverim. Quamobrem repugnantia illa quae nos movebat, jam, ut opinor, composita est et sopita, quandoquidem licet et plures syllabas quam quatuor pro aliquo pede ponere, et pedem tamen non appellare, nisi eum quo rhythmus efficiatur. Oportebat enim pedi constitui aliquem modum progressionis in syllabis. Is autem modus constitui optime potuit, qui de ipsa numerorum ratione translatus in quaternario constitit. Itaque longarum syllabarum quatuor pes esse potuit. Cum autem pro eo breves octo constituimus, quoniam tantum spatii habent in tempore, pro altero poni possunt. Quia vero legitimam progressionem, id est quaternarium numerum excedunt, pro se ipsi poni, ac rhythmum gignere non sensu aurium, sed disciplinae lege prohibentur. Nisi contradicere aliquid paras.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité