18.
M. Video jam nos quaerere debere ipsius silentii modum: namque in hoc metro, ubi post choriambum bacchium comperimus, quia unum tempus deest ut sex temporum esset sicut choriambus, facillime id aures senserunt, et in repetitione tanti spatii silentium interponere coegerunt, quantum syllaba occuparet brevis: at si post choriambum locetur spondeus, duo nobis tempora cum silentio peragenda sunt ad caput redeuntibus, veluti hoc est, Quae canitis fontem. Nam te sentire jam credo silendum esse, ut cum redimus ad caput, plausus non claudicet. Sed ut experiri queas quanta silentii hujus mensura sit, adde unam syllabam longam, ut fiat, Quae canitis fontem vos; atque hoc cum plausu repete: videbis tantum occupare temporis plausum, quantum in superiore occupabat, cum ibi duae longae post choriambum, hic tres sint locatae. Unde apparet duum ibi temporum interponi silentium. At si post choriambum iambus locetur, sicut hoc est, Quae canitis locos, tria tempora silere cogimur: quod ut exploretur, adduntur sive per alterum iambum, sive per chorium, sive per tribrachum ut sit ita: Quae canitis locos bonos: aut, Quae canitis locos monte: aut, Quae canitis locos nemore. His enim additis, cum sine silentio jucunda et aequabilis repetitio movet, et plausu adhibito tantum spatii haec tria singula tenere inveniuntur, quantum illud in quo silebamus, manifestum fit trium temporum ibi esse [Col. 1126] silentium. Potest post choriambum una syllaba longa constitui, ut quatuor tempora sileantur. Nam etiam sic choriambus dividi potest, ut simplo et duplo levatio sibi positioque conveniant. Hujus metri exemplum est, Quae canitis res. Cui si addas vel duas longas, vel longam et duas breves, vel brevem et longam et brevem, vel duas breves et longam, vel quatuor breves, implebis sex temporum pedem, ut nullo desiderato silentio repetatur. Talia sunt, Quae canitis res pulchras, Quae canitis res in bona, Quae canitis res bonumve, Quae canitis res teneras, Quae canitis res modo bene. Quibus cognitis atque concessis, credo tibi jam satis apparere, nec minus uno tempore sileri posse, nec plus quatuor temporibus sileri oportere. Nam et ipsa est illa, de qua jam multa dicta sunt, moderata progressio; et in omnibus pedibus nulla levatio aut positio amplius quam quatuor occupat tempora.