• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT IX *Quot ad summum temporibus ac pedibus metrum constare possit.*

20.

M. Age ergo nunc quoniam invenimus unde metrum esse incipiat, inveniamus etiam quousque procedat. Nam metrum incipit a duobus pedibus, sive ipso sono plenis, sive ad implendum quod deest annumerato silentio. Quare oportet te jam respicere ad illam quaternariam progressionem, mihique renuntiare usque ad quot pedes metrum tendere debeamus. D. Facile istud quidem est. Nam octo pedes esse ratio satis docet. M. Quid? illud recordarisne, dixisse nos eum versum a doctis appellatum, qui duobus membris certa ratione dimensis copulatisque constaret? D. Bene memini. M. Cum ergo non sit dictum duobus pedibus, sed duobus membris constare versum, cumque manifestum sit versum non unum pedem habere, sed plures; nonne ipsa res indicat longius membrum esse quam pedem? D. Ita vero. M. At si membra aequalia sint in versu, nonne praeposterari poterit, ut prima pars sine discrimine ultima, et ultima prima fiat? D. Intelligo. M. Ergo ut hoc non accidat, satisque appareat discernaturque in versu aliud esse membrum quo incipit, aliud quo desinit; non possumus recusare inaequalia [Col. 1127] membra esse oportere. D. Nullo modo. M. Id ergo prius in pyrrhichio consideremus, si placet, in quo jam credo videri tibi minus tribus temporibus membrum esse non posse, quoniam id primum est plus quam pes. D. Assentior. M. Ergo minimus versus quot tempora possidebit? D. Dicerem sex, nisi me illa praeposteratio revocaret. Septem ergo habebit: quia minus quam tria membrum habere non potest; plus autem habere, nondum prohibitum est. M. Recte intelligis. Sed dic quot pedes pyrrhichios habeant septem tempora. D. Tres et semis. M. Debetur ergo unius temporis silentium, dum ad principium reditur, ut spatium pedis possit impleri. D. Debetur sane. M. Hoc annumerato quot tempora erunt? D. Octo. M. Ut ergo minimus, qui etiam primus est pes, minus quam duo; ita minimus qui primus est versus, minus habere quam octo tempora non potest. D. Ita est. M. Quid maximus versus, quo ampliorem esse non oporteat? quot tandem temporum esse debet? Nonne statim videbis, si ad illam progressionem retulerimus animum, de qua toties tam multa dicta sunt? D. Jam intelligo ampliorem quam triginta duum temporum versum esse non posse.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité