• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT IX *Quot ad summum temporibus ac pedibus metrum constare possit.*

21.

M. Quid de metri longitudine? censesne ampliorem esse debere quam versus, cum metrum id quod est minimum, tam minus sit quam minimus versus? [Col. 1128] D. Non censeo. M. Cum ergo metrum incipiat a duobus pedibus, versus a quatuor; aut illud ab spatio duorum pedum, hoc a quatuor annumerato silentio; metrum autem octo pedes non excedat: nonne cum et versus metrum sit, necesse est eum pedes totidem non excedere? D. Ita est. M. Rursus cum versus non sit longior quam triginta duum temporum, et metrum sit etiam longitudo versus, si conjunctionem duorum membrorum talem non habeat qualis in versu praecipitur, sed tantum certo fine claudatur, neque debeat longius esse quam versus: nonne manifestum est ut versum pedes octo, ita metrum triginta duo tempora excedere non oportere? D. Assentior. M. Erit ergo idem spatium temporis, et idem numerus pedum et metro et versui, communisque quidam terminus, ultra quem progredi utrumque non debeat: quamvis metrum quadruplicatis pedibus, a quibus esse incipit; versus autem quadruplicatis temporibus, a quibus et ipse esse incipit, finiatur: ut crescendi scilicet modum quaternaria illa ratione servata metrum cum versu communicaverit in pedibus, versus cum metro in temporibus. D. Intelligo, et probo; atque ita se habere istam concordiam consensionemque delector.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy