• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT II. *Quot syllabis minimum constituatur pyrrhichium metrum: quamdiu quoque silendum.*

2.

M. Videsne etiam illud, cum dicimus minimum metrum esse pyrrhichium tres breves syllabas, ut unius brevis spatio sileatur, dum ad initium revertimur; nihil interesse, utrum hoc metrum, an pedes anapaestos repetamus? D. Jam hoc quidem paulo ante illa percussione percepi. M. Nonne ergo quidquid hic est confusum, distinguendum aliqua ratione arbitraris? D. Omnino arbitror. M. Dic utrum aliam videas [Col. 1129] esse rationem, quae ista distinguat, nisi ut metrum pyrrhichium non illud sit minimum, quod tibi videbatur in tribus brevibus, sed in quinque. Post unum enim pedem ac semipedem silere mora semipedis ejus qui debetur implendo pedi, atque ita redire ad initium, et hoc minimum metrum in pyrrhichio constituere non nos sinit anapaesti parilitas, ut jam demonstratum est: quare post duos pedes et semipedem silendum est illud unum tempus, si confusione carere volumus. D. Cur enim non duo pyrrhichii sunt minimum metrum in pyrrhichio, et quatuor syllabae breves potius, post quas silere opus non sit, quam quinque post quas opus sit? M. Vigilanter quidem, sed non caves ne ab hoc te ita proceleumaticus, ut ab illo anapaestus excludat. D. Verum dicis. M. Placet ergo hic modus in quinque brevibus, et silentio unius temporis? D. Placet vero. M. Videtur mihi oblitum esse te, quemadmodum in rhythmo dixerimus posse discerni utrum pyrrhichio an proceleumatico curreretur. D. Bene admones: nam plausu istos numeros ab invicem distinguendos comperimus: quare jam neque hic istum proceleumaticum metuo, quem plausu adhibito a pyrrhichio discernere potero. M. Cur igitur non eumdem plausum adhibendum vidisti, ut ab illis tribus brevibus, id est pyrrhichio et semipede, post quem oporteret unum tempus silere, discerneretur anapaestus? D. Jam intelligo, et in viam redeo, metrumque in pyrrhichio minimum tres syllabas breves, quae, annumerato silentio, duorum pyrrhichiorum tempus occupant, esse confirmo. M. Probant ergo aures tuae hoc genus numeri: Si aliqua, Bene vis, Bene dic, Bene fac, Animus, Si aliquid, Male vis, Male dic, Male fac, Animus, Medium est. D. Satis probant, praesertim cum jam recordatus sim quemadmodum eos plaudi oporteat, ne cum metro pyrrhichio anapaesti confundantur pedes.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité