3.
M. Vide et ista: Si aliquid es, Age bene, Male qui agit, Nihil agit, Et ideo, Miser erit. D. Suaviter etiam ista se insinuant, nisi uno loco, ubi finis tertii cum initio quarti copulatur. M. Idipsum omnino est, quod a tuis auribus desideravi. Non enim frustra sensus offenditur, cum omnium syllabarum nullo interposito silentio tempora singula exspectat: quam exspectationem profecto fraudat concursus duarum consonantium, t et n, quae praecedentem vocalem longam esse cogunt, et in duo tempora extendunt; quod genus grammatici positione longam syllabam vocant. Sed propter illam ultimae syllabae indifferentiam, nemo criminatur hoc metrum, cum id sincerae atque severae aures etiam sine accusatore condemnent. Nam vide, quaeso, quantum interest, si pro eo quod est,
Male qui agit, Nihil agit: Male qui agit, Homo perit.
dicatur,
D. Hoc sane liquidum atque integrum est. M. Hoc ergo nos observemus propter musicae sinceritatem, quod poetae non observant propter facilitatem canendi: ut quoties, exempli causa, nobis necesse est aliqua metra interponere, in quibus nihil debetur pedi [Col. 1130] quod silentio compensetur, eas ponamus ultimas syllabas quas lex ejusdem numeri flagitat; ne cum aliqua offensione aurium et falsitate mensurae, a fine ad initium redeamus; concedentes tamen illis ut ita metra talia finiant, quasi deinceps nihil dicturi, et ideo extremam syllabam seu longam seu brevem impune constituant: nam in continuatione metrorum apertissime convincuntur aurium judicio, non se debere ponere ultimam, nisi quae ipsius metri jure atque ratione ponenda est. Haec autem continuatio fit, cum pedi nihil debetur propter quod silere cogamur. D. Intelligo, et gratum habeo quod talia polliceris exempla, quibus nullam patiatur sensus injuriam.