• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT V. *De metro trochaico.*

6.

D. Trochaeus sequitur, prome trochaica: nam ista se habent optime. M. Faciam, et eodem modo quo iambica:

Optimi Non egent. Veritate, Non egetur. Veritas sat est, Semper haec manet. Veritas vocatur Ars Dei supremi. Veritate factus est mundus iste quem vides. Veritate facta cuncta Quaeque gignier videmus. Veritate facta cuncta sunt, Omniumque forma veritas. [Col. 1132] Veritate cuncta facta cerno. Veritas manet, moventur ista. Veritate facta cernis omnia, Veritas manet, moventur omnia. Veritate facta cernis ista cuncta, Veritas tamen manet, moventur ista. Veritate facta cuncta cernis optime, Veritas manet, moventur haec, sed ordine. Veritate facta cuncta cernis ordinata, Veritas manet, novans movet quod innovatur. Veritate facta cuncta sunt, et ordinata sunt, Veritas novat manens, moventur ut noventur haec. Veritate facta cuncta sunt, et ordinata cuncta, Veritas manens novat, moventur ut noventur ista.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy