• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT IX. *De bacchio.*

10.

M. Optime omnino atque sequaciter. Sed quid tibi tandem videtur de anapaesto? an eadem ratio est? D. Prorsus eadem. M. Jam ergo bacchium consideremus, si placet, et dic mihi quod primum ejus metrum est. D. Quatuor syllabas puto esse, unam brevem, et tres longas, quarum duae ad bacchium pertinent, una vero ultima ad inchoationem ejus pedis [Col. 1134] qui cum bacchio poni potest; ut id quod ei debetur, sit in silentio: in aliquo tamen exemplo vellem hoc auribus explorare. M. Facile quidem est exempla subjicere, quibus tamen non te arbitror ita ut superioribus posse delectari: nam isti quinum temporum pedes, ut etiam septenum, non tam suaviter currunt, quam ii qui aut in aequas partes dividuntur, aut in simplam et duplam, vel in duplam et simplam; tantum interest inter sesquatos motus et aequales aut complicatos, de quibus satis in primo illo nostro sermone tractavimus. Itaque hos pedes, quinque ac septem scilicet temporum, uti aspernantius poetae, ita soluta libentius assumit oratio: quod videri facilius in exemplis quae postulasti, potest: nam ista sunt, Laborat magister docens tardos. Hoc revolve interposito trium temporum silentio, quod ut sentires facilius, ideo post tres pedes longam syllabam posui, quod est initium cretici, qui cum bacchio poni potest. Nec ad primum metrum exemplum dedi quod est quatuor syllabarum, ne unus pes non esset satis ad commonendum sensum tuum, quantum post illum atque unam longam silere deberes. Quod ecce nunc edam, atque ipse repetam, ut in meo silentio tria tempora sentias: Labor nullus, Amor magnus. D. Satis apparet solutae orationi hos esse congruentiores pedes, et nihil opus est exemplis caetera excurrere. M. Verum dicis: sed num tibi cum silendum est, una tantum longa videtur poni posse post bacchium? D. Non sane; sed etiam brevis et longa, qui ejusdem bacchii semipes primus est: nam si nobis inchoare creticum licuit, quia cum eodem bacchio poni potest; quanto magis id de ipso bacchio facere licebit, cum praesertim non totum de cretico posuerimus quod primae parti bacchii sit aequale temporibus?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung