• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT IV. *Scientia cur in musicae definitione ponitur.*

8.

Sed attende quam diligentissime, ut quod diu jam molimur appareat. Certe enim jam mihi dedisti in solo animo habitare scientiam. D. Quidni dederim? M. Quid? sensum aurium animone, an corpori, an utrique concedis? D. Utrique. M. Quid memoriam? D. Animo puto esse tribuendam. Non enim si per sensus percipimus aliquid quod memoriae commendamus, ideo in corpore memoria esse putanda est. M. Magna fortasse ista quaestio est, neque huic opportuna sermoni. Sed quod proposito sat est, puto te negare non posse, bestias habere memoriam. Nam et nidos post annum revisunt hirundines, et de capellis verissime dictum est:

Atque ipsae memores redeunt in tecta capellae.

1 Et canis heroem dominum, jam suis hominibus oblitum recognovisse praedicatur (Odysseae, ρ, v. 291 seqq.). Et innumerabilia, si velimus, animadvertere possumus, quibus id quod dico manifestum est. D. Nec ego istud nego, et quid te adjuvet, vehementer exspecto. [Col. 1088] M. Quid putas, nisi quod scientiam qui soli animo tribuit, eamque omnibus irrationalibus animantibus adimit, neque in sensu eam, neque in memoria (nam illud non est sine corpore, et utrumque etiam in bestia est), sed in solo intellectu collocavit? D. Et hoc exspecto quid te adjuvet. M. Nihil aliud, nisi omnes qui sensum sequuntur, et quod in eo delectat, memoriae commendant, atque secundum id corpus moventes, vim quamdam imitationis adjungunt; non eos habere scientiam, quamvis perite ac docte multa facere videantur, si rem ipsam quam profitentur aut exhibent, intellectus puritate ac veritate non teneant. At si tales esse istos theatricos operarios ratio demonstraverit; nihil erit, ut opinor, cur dubites eis negare scientiam, et ob hoc musicam, quae scientia modulandi est, nequaquam concedere. D. Explica hoc; videamus quale sit.


  1. Georg. lib. 3, v. 316. ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung