13.
M. Quid? causam cur ita sit nonne approbabis, [Col. 1136] si animadverteris levatione ac positione in duas partes dividi pedem, ita ut si qua in eo syllaba media est, vel una vel duae, aut uni parti attribuantur priori vel posteriori, aut in utramque partiantur? D. Novi quidem istuc, et verum est: sed quid ad rem? M. Hoc quoque attende quod dicam, tum videbis facilius quod requiris. Nam manifestum tibi esse arbitror, alios esse sine mediis syllabis pedes, ut pyrrhichius, et caeteri binarum syllabarum; alios in quibus medium aut primae parti, aut extremae, aut utrique, aut neutri, spatio conveniat: primae, ut in anapaesto, vel in palimbacchio, vel in paeone primo: extremae, ut in dactylo vel in bacchio, vel in paeone quarto: utrique, ut in tribracho, sive in molosso, sive in choriambo, sive in quolibet ionico: neutri, ut in cretico, sive in paeonibus secundo et tertio, sive in diiambo, dichorio, antispasto. Nam qui pedes in tres aequales partes dividi possunt, media pars in his convenit cum prima et extrema; qui autem non possunt, aut cum prima tantum, aut cum extrema, aut cum neutra. D. Et hoc aeque scio, et quo tendat exspecto. M. Quo tandem putas, nisi ut videas iambum post dichorium ideo male poni cum silentio, quia medium ejus est, nec primae parti aequale nec extremae, et idcirco a levatione ac positione discordat? Hoc etiam de spondeo intelligitur, qui similiter post antispastum cum silentio non amat poni. An quidquam tibi adversum ista dicendum est? D. Mihi vero nihil? nisi quod ista offensio quae fit auribus, cum ita hi pedes collocantur, in comparatione fit ejus suavitatis, quae oblectat auditum, cum post caeteros senum temporum hi cum silentio ponuntur pedes. Nam si aliis tacitis me consuleres quemadmodum sonarent, exemplis subjectis, aut post dichorium iambus, aut post antispastum spondeus, cum silentio positi; dicam quod sentio, fortasse approbarem et laudarem. M. Non equidem resisto tibi. Satis est mihi tamen, quod haec collocatio in comparatione talium numerorum, sed melius sonantium, sicut dicis, offendit: eo enim est improbanda, quod cum ejusdem generis etiam illi sint pedes, quos his semipedibus clausos labi jucundius confitemur, ab iis discrepare non debuit. Sed nonne tibi videtur secundum istam rationem, nec post epitritum secundum iambum cum silentio poni oportere? Nam et in hoc pede iambus ita medium locum tenet, ut nec prioris nec posterioris partis temporibus aequetur. D. Cogit me superior ratio concedere.