14.
M. Age nunc, redde mihi omnium metrorum numerum, si placet, quae jam tractavimus; id est eorum quae a suis plenis pedibus incipiunt, clauduntur autem aut suis pedibus plenis, ita ut silentium, cum ad caput reditur, non interponamus; aut non plenis pedibus cum silentio, quos tamen eis congruere ratio docuit; incipiente numero a duobus non plenis usque ad octo plenos, ita tamen ut triginta duo tempora non excedantur. D. Operosum quidem est quod imponis, est tamen operae pretium. Sed memini nos paulo ante jam pervenisse ad septuaginta septem metra a [Col. 1137] pyrrhichio usque ad tribrachum, cum illi binarum syllabarum pedes quatuordecim singuli crearent, quae fiunt simul quinquaginta et sex. Tribrachus autem viginti et unum, propter geminam divisionem. His igitur septuaginta et septem addimus quatuordecim dactyli, et anapaesti totidem: pleni enim si locentur nullo silentio, incipiente metro a duobus usque ad octo pedes, septena pariunt; additis vero semipedibus cum silentio, incipiente metro ab uno pede, et semipede perveniente ad septem et semis, alia septena. Et fiunt jam omnia centum et quinque. Bacchius vero non potest metrum suum ad octo pedes perducere, ne triginta duo tempora transeat, neque quisquam quinum temporum pes; sed possunt isti usque ad sex pervenire. Bacchius ergo et qui ei par est, non modo temporibus, sed etiam divisione paeon secundus, a duobus pedibus usque ad sex procedentes cum integri ordinantur sine silentio, quina metra pariunt; cum silentio autem incipientes ab uno semipede, et ad quinque semipedes pervenientes, alia quina cum una longa post eos ponitur, et item quina cum brevis et longa: quindena igitur creant, quae in summam redacta triginta sunt. Et fiunt jam metra omnia centum et triginta quinque. Creticus vero, et qui pariter dividuntur, paeones primus et quartus, quoniam post illos et unam longam, et iambum, et spondeum, et anapaestum licet ponere, ad septuaginta quinque perveniunt: cum enim tres sint pedes, quina creant sine silentio, cum silentio autem viginti, quae simul, ut dictum est, fiunt quinque et septuaginta, quibus additis superiori summae, decem et ducenta complentur. Palimbacchius et qui ei divisione concordat tertius paeon, quina pariunt integri sine silentio: cum silentio autem quina cum una longa, quina cum spondeo, quina cum anapaesto. Haec addimus ad majorem summam, et habemus metra omnia ducenta quinquaginta.