15.
Molossus et caeteri sex temporum pedes, qui cum illo simul septem fiunt, quaterna creant integri: cum silentio autem quoniam et una longa post unumquemque eorum locari potest, et iambus, et spondeus, et anapaestus, et bacchius, et creticus, et paeon quartus; vicena et octona complent, quae simul fiunt centum nonaginta sex, quae ducta cum illis quaternis ducenta viginti quatuor complentur: sed hinc octo deducendi sunt, quia post dichorium iambus, et post antispastum spondeus male ordinantur. Reliqua sunt ducenta sexdecim, quae addita majori summae, faciunt metra omnia quadringenta sexaginta sex. Proceleumatici ratio haberi non potuit cum his pedibus quibus congruit, propter semipedes qui post hunc plures ponuntur. Nam et una syllaba longa post eum poni potest cum silentio, sicut post dactylum et ejus consortes ut duo, et tres breves ut unum tempus sileatur; quo efficitur ut ultima brevis pro longa accipiatur. Epitriti metra gignunt terna integri, incipiente metro a duobus pedibus, perveniente ad quatuor: si enim addas quintum, triginta duo tempora, quod non oportet, excedes. Cum silentio vero primus et secundus [Col. 1138] epitritus terna post locato iambo, terna bacchio, terna cretico, terna paeone quarto; quae fiunt cum illis ternis quae sunt sine silentio, triginta. Tertius vero et quartus epitriti tres ante silentium gignunt, cum spondeo terna, et terna cum anapaesto, terna cum molosso, terna cum ionico minore, terna cum choriambo; quae fiunt simul cum illis ternis, quae sine silentio genuerunt, triginta et sex. Ergo epitriti omnes sexaginta et sex metra pariunt: quae cum viginti et uno proceleumatici, superiori summae addita, faciunt quingenta quinquaginta tria. Dispondeus restat gignens et ipse tria integer; adhibito autem silentio cum spondeo tria, et tria cum anapaesto, tria cum molosso, tria cum ionico a minore, tria cum choriambo: quae in summam ducta cum illis tribus quae creat integer, fiunt decem et octo. Ita erunt metra omnia quingenta septuaginta et unum.