16.
M. Essent quidem, nisi tria detrahenda essent, quia post secundum epitritum dictum est iambum male poni. Sed hoc quidem bene se habet: quare jam dic mihi, quomodo tibi aurem tangat metrum hoc, Triplici vides, ut ortu Triviae rotetur ignis. D. Persuaviter. M. Potesne dicere quibus pedibus constet? D. Non possum: neque enim invenio quomodo sibi congruant quos metior: sive enim pyrrhichium a capite constituam, sive anapaestum, sive paeonem tertium, non his conveniunt qui sequuntur: et invenio hic quidem creticum post tertium paeonem, ut reliqua sit longa syllaba, quam creticus post se non respuit collocari; sed his pedibus hoc metrum constare recte non posset, nisi interposito silentio trium temporum: nunc vero nihil siletur, cum hoc repetendo permulcet auditum. M. Vide igitur, utrum incipere debeat a pyrrhichio, deinde metiamur dichorium, tum spondeum, qui complet tempora, quorum duo sunt in principio: potest item caput tenere anapaestus, deinde diiambus metiri, ut extrema longa collocata cum quatuor temporibus anapaesti perficiat sex tempora, quae cum diiambo conveniunt, ex quo intelligas licet, partes pedum non solum in fine poni, sed etiam in capite metrorum. D. Jam intelligo.