18.
M. Quid? hoc metrum potesne metiri et dicere quibus pedibus constet?
Jam satis terris nivis, atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras jaculatus arces.
1 D. Possum constituere in capite creticum, et duos metiri reliquos senum temporum pedes, unum ionicum a majori, alterum dichorium, et silere unum tempus quod adjungitur cretico ut sex tempora compleantur. M. Nonnihil defuit considerationi tuae: nam cum dichorius est in fine, restante silentio, ultima ejus quae brevis est, pro longa accipitur. An hoc negabis? D. Imo fateor. M. Non ergo constitui decet in fine dichorium, nisi nullo in repetitione consequente silentio, ne non jam dichorius, sed epitritus secundus sentiatur. D. Manifestum est. Quomodo ergo metiemur hoc metrum? D. Nescio.
-
Horat. lib. 1 Carminum, ode 2. ↩