• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT IV. *Scientia cur in musicae definitione ponitur.*

9.

M. Mobilitatem digitorum celeriorem vel pigriorem credo te non scientiae, sed usui dare. D. Cur ita credis id? M. Quia superius soli animo scientiam tribuebas, hoc autem quanquam imperante animo tamen esse corporis vides. D. Sed cum sciens animus hoc imperat corpori, magis hoc scienti animo, quam servientibus membris tribuendum puto. M. Nonne censes posse fieri ut unus alium scientia praecedat, cum ille imperitior multo facilius et expeditius digitos moveat? D. Censeo. M. At si motus celer et expeditior digitorum scientiae tribuendus esset, tanto in eo quisque excelleret, quanto esset scientior. D. Concedo. M. Attende etiam istud. Nam opinor nonnunquam te animadvertisse fabros, vel hujusmodi opifices, ascia sive securi eumdem locum feriendo repetere, et non alio quam eo quo intendit animus ictum perducere; quod nos tentantes cum assequi nequimus, ab eis saepe irridemur. D. Ita est ut dicis. M. Ergo cum id nos facere non valemus, numquid ignoramus quid feriri debeat, vel quantum debeat amputari? D. Saepe ignoramus, saepe scimus. M. Fac ergo aliquem nosse omnia, quae fabri facere debeant, et perfecte nosse, minus tamen valere in opere; sed eisdem ipsis qui facillime operantur, multa dictare solertius quam illi per se judicare possent; an id usu evenire negas? D. Non nego. M. Non igitur solum movendi celeritas atque facilitas, sed etiam motionis modus ipse in membris, usui potius quam scientiae tribuendus est. Nam si aliter esset, eo quisque manibus melius uteretur quo esset peritior: quod licet ad tibias citharasve referamus, ne quod ibi digiti atque articuli faciunt, quia difficile nobis est, scientia potius quam usu et sedula imitatione ac meditatione fieri putemus. D. Non queo resistere; nam et medicos audire soleo doctissimos viros, saepe in secandis, vel quoquo modo comprimendis membris, in eo quod manu ac ferro fiat, ab imperitioribus antecedi: quod genus curandi chirurgiam nominant, quo vocabulo satis significatur operaria quaedam in manibus medendi consuetudo. Perge itaque ad caetera, et jam istam confice quaestionem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy