21.
Prius autem redditur quod debetur implendo extremo pedi, quam in principio constituto. Nec aliter omnino fieri aures sinunt. Nec mirum: id enim cum repetimus, adjungitur capiti quod prorsus extremum est. Itaque in hoc metro quod dictum est, Flumina constiterint acuto: cum tria tempora senis utique implendis debeantur, si ea non silentio velis, sed voce reddere, possintque reddi et per iambum, et per chorium, et per tribrachum, quia omnes terna tempora possident; nullo modo ea per chorium reddi sensus ipse permittit, in quo prior est longa syllaba, brevis posterior: id enim prius sonare debet, quod bacchio debetur extremo, id est brevis syllaba; non longa, quae dactylo primo. Licet hoc explorare his exemplis:
Flumina constiterint acuto gelu. Flumina constiterint acute gelida. Flumina constiterint in alta nocte.
Cui dubium est, duo illa suaviter repeti, hoc autem tertium nullo modo?