• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XV. *Item de silentio in metris interponendo.*

29.

Quod autem superius dictum est, amplius quatuor temporibus silendum non esse, de necessariis silentiis dictum est, ubi debita tempora explentur. Nam in iis quae voluntaria silentia nominavimus, licet etiam pedem sonare, et pedem silere: quod si paribus intervallis fecerimus, non erit metrum, sed rhythmus, nullo certo fine apparente unde redeatur ad caput. Quamobrem si exempli gratia silentiis velis distinguere, ut post primum pedem alterius pedis tempora sileas, non hoc perpetuo servandum est. Licet autem varietate qualibet connumeratis silentiis usque ad legitima tempora metrum producere, velut in hoc, Nobis verum in promptu est, tu si verum dicis. Licet hic post primum spondeum quatuor tempora silere, et alia quatuor post sequentes duos: post tres autem finales nihil silebitur; jam enim triginta duo tempora terminata sunt. Sed multo est aptius, et quodammodo justius, ut vel in fine tantum, vel etiam in medio et fine sileatur, quod subtracto uno pede fieri potest, ut ita sit: Nobis verum in promptu est, tu dic verum. Hoc et in metris caeterorum pedum tenendum est, scilicet necessariis silentiis, sive finalibus sive mediis reddi debita, ut pedes impleantur: non autem sileri oportere amplius quam pedis partem, quam levatio positiove occupant. Voluntariis autem silentiis et partes pedum et integros pedes silere conceditur, sicut exemplis supra editis monstravimus. Sed hactenus interponendorum silentiorum ratio tractata sit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung