32.
Quod autem in pedum commixtione ad rationem solam pertinet de iis rebus quae sentiuntur judicantem; sciendum est eas partes pedum, quae post certos pedes silentio restante suaviter locantur, ut iambus post dichorium atque secundum epitritum, et spondeus post antispastum, etiam post alios pedes male locari, quibus isti permixti fuerint: nam manifestum est iambum post molossum bene poni, sicut hoc exemplum indicat saepe repetitum cum silentio in fine temporum trium, Ver blandum viret floribus: at si pro molosso primum dichorium constituas, ut est, Vere terra viret floribus, respuit hoc auditus atque condemnat. [Col. 1145] Id etiam in caeteris sensu explorante facile est experiri. Ratio namque certissima est, cum sibi copulantur qui inter se sunt copulabiles pedes, eas partes debere in fine subjungi quae omnibus conveniunt in illa serie collocatis, ne inter socios quodammodo discordiae aliquid oriatur.