• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUARTUS.* Continuatur tractatio de metro.
CAPUT XVII. *De metrorum copulatione.*

35.

Quod vero ad metrorum copulationem attinet, satis est in praesentia videre, posse sibi diversa metra [Col. 1146] copulari, quae tamen plausu, id est levatione ac positione conveniant. Diversa sunt autem vel quantitate, ut cum majora copulantur minoribus, qualia ista sunt, videlicet:

Jam satis terris nivis atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras jaculatus arces, Terruit urbem.

1 Nam hoc quartum, quod uno choriambo et una in fine longa terminatur, quam parvum sit tribus superioribus inter se aequalibus subjectum vides. Vel pedibus sicuti haec:

Grato Pyrrha sub antro, Cui flavam religas comam.

2 Cernis quippe horum duorum superius constare spondeo et choriambo, et longa ultima, quae ad sex tempora implenda spondeo debebatur: hoc autem posterius spondeo et choriambo, et duabus ultimis brevibus, quae item cum primo spondeo implent sex tempora. Paria sunt ergo ista temporibus, sed in pedibus nonnihil diversitatis tenent.


  1. Horat. lib. 1 Carminum, ode 2.  ↩

  2. Horat. lib. 1 Carminum, ode 5. ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy