• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT II. *Metra in duas partes divisibilia caeteris praestant.*

2.

Quare primum a te quaero, utrum ob aliud pes aurem mulceat, nisi quod in eo duae illae partes, quarum una in levatione, altera in positione est, numerosa sibi concinnitate respondent? D. Jam hoc quidem mihi ante persuasum est atque compertum. M. Quid? metrum, quod manifestum est pedum collatione confici, num ex eo rerum genere esse arbitrandum est [Col. 1148] quod dividi non potest; cum omnino et nihil individuum per tempus tendi queat, et quod ex dividuis pedibus constat, absurdissime individuum putetur? D. Nullo modo hoc genus divisionem recipere abnuerim. M. At omnia quae recipiunt divisionem, nonne pulchriora sunt si eorum partes aliqua parilitate concordent, quam si discordes et dissonae sint? D. Nulli dubium est. M. Quid? ipsius parilis divisionis qui tandem numerus auctor est? an dualis? D. Ita est. M. Ut ergo in duas partes concinentes dividi pedem et eo ipso aurem delectare comperimus; si etiam metrum tale inveniamus, nonne caeteris non talibus jure anteponetur? D. Assentior.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy