• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT III. *Versus unde dictus.*

3.

M. Recte sane. Quare jam illud responde, cum in omnibus quae aliqua temporis parte metimur, aliud praecedat, aliud subsequatur, aliud incipiat, aliud terminet; nihilne tibi videatur inter partem praecedentem atque incipientem, et illam quae subsequatur ac terminet, interesse oportere. D. Interesse arbitror. M. Dic ergo quid intersit inter has duas partes versus, quarum una est, Cornua velatarum; altera vero est, vertimus antennarum 1 . Non enim ut idem poeta, obvertimus, sed si ita versus enuntietur, Cornua velatarum vertimus antennarum; nonne saepius repetendo efficitur incertum, quae pars prior sit, quae posterior? Neque enim minus idem stat versus, cum ita profertur: Vertimus antennarum cornua velatarum. D. Plane incertum fieri video. M. Censesne vitandum? D. Censeo. M. Vide igitur utrum hic satis vitatum sit. Una pars versus est et ea praececedens, Arma virumque cano; altera subsequens, Trojae qui primus ab oris; quae usque adeo inter se differunt, ut si ordinem vertas, et hoc modo pronunties, Trojae qui primus ab oris, arma virumque cano, alios pedes metiri necesse sit. D. Intelligo. M. At vide, utrum ista ratio in aliis servata sit. Nam cujus dimensionis est pars incipiens, Arma virumque cano, ejusdem esse agnoscis, Italiam fato. Littora multum ille et. Vi superum saevae. Multa quoque et bello. Inferretque deos. Albanique patres. Ne multa, persequere caeteros quantum voles, has priores partes versuum ejusdem dimensionis invenies, id est quinto semipede articulatas. Rarissime omnino si non hoc ita est; ita ut posteriores sint istae non minus inter se pariles: Trojae qui primus ab oris. Profugus Lavinaque venit. Terris jactatus et alto. Memorem Junonis ob iram. Passus [Col. 1149] dum conderet urbem. Latio genus unde Latinum. Atque altae moenia Romae. D. Manifestissimum est.


  1. Aeneid. lib. 3, v. 549 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung