9.
M. Quoniam igitur jam tenemus, non debere versum finiri pleno pede, quomodo nobis heroicum versum metiendum putas, ut et membrorum lex illa servetur, et haec termini nota? D. Video duodecim esse semipedes; et quia propter illam conversionem vitandam senos semipedes habere membra non possunt; neque a se longe oportet discedere ut sint tres et novem, aut novem et tres; neque paris numeri semipedes posteriori membro dandi sunt ut sint octo et quatuor, aut quatuor et octo, ne pleno pede versus finiatur: in quinque et septem, aut septem et quinque divisio facienda est. Nam et hi numeri sunt ambo impares proximi, et certe propinquius sibi accedunt membra quam in quaternario et octonario numeris accederent. Quod ut firmissimum teneam, video partem orationis in quinto semipede semper aut pene semper terminari, ut est in primo Virgilii versu, Arma virumque cano: et in secundo, Italiam fato: et in tertio, Littora multum ille et: in quarto item, Vi superum saevae: atque ita deinceps in toto pene carmine. M. Verum dicis: sed videndum tibi est, quos pedes metiaris, ut nihil superiorum legum jam inconcusse constitutarum violare audeas. D. Quanquam mihi satis ratio appareat, tamen novitate conturbor. Non enim solemus in hoc genere nisi spondeum pedem et dactylum scandere, quod nemo fere est tam indoctus quin audierit, etiamsi minus id facere possit. Hanc ergo pervulgatissimam consuetudinem, nunc si sequi voluero, lex illa termini est abroganda; praecedens enim membrum semipede clauderetur, posterius autem pleno pede; quod contra esse debuit. Sed quia illam legem iniquissimum est tollere, et in numeris jam didici posse fieri, ut a non pleno pede ordiamur ; restat ut non hic dactylum cum spondeo, sed anapaestum locari judicemus; ut incipiat versus a longa una syllaba, deinde duo pedes vel spondei vel [Col. 1152] anapaesti vel alterni membrum superius terminent; tum tres rursus alterum vel anapaesti vel quolibet loco spondeus, sive omnibus, et in fine una syllaba, qua versus legitime terminatur. Probasne et id?