10.
M. Ego quoque rectissimum esse judico, sed non facile ista populo persuadentur. Tanta enim est vis consuetudinis, ut ea inveterata, si falsa opinione genita est, nihil sit inimicius veritati. Namque ad faciendum versum nihil interesse intelligis, utrum in hoc genere anapaestus cum spondeo, an dactylus collocetur: ad metiendum tamen rationabiliter, quod non aurium sed mentis est proprium, vera et certa ratione hoc, non irrationabili opinione discernitur: neque nunc a nobis primum inventa est, sed multo est hac inveterata consuetudine antiquius animadversa. Quare si eos legant qui vel in graeca vel in latina lingua disciplinae hujus doctissimi fuerunt, non mirabuntur nimis qui forte hoc audierint: quanquam pudet imbecillitatis, cum rationi roborandae hominum auctoritas quaeritur, cum ipsius rationis ac veritatis auctoritate, quae profecto est omni homine melior, nihil deberet esse praestantius. Non enim ut in producenda corripiendave syllaba non nisi auctoritatem veterum hominum quaerimus, ut quemadmodum sunt usi verbis quibus nos quoque loquimur, ita et nos utamur; quia in hujuscemodi re et nullam observationem sequi desidiae est, et novam instituere licentiae: ita in metiendo versu inveterata voluntas hominum, ac non aeterna rerum ratio cogitanda est, cum et moderatam ejus longitudinem prius naturaliter aure sentiamus, deinde approbemus rationabili consideratione numerorum, et eum insigni fine claudendum esse judicet quisquis judicat certius eum quam caetera metra esse finiendum, eumque finem in breviore tempore notandum esse manifestum sit; siquidem temporis longitudinem coercet et frenat quodammodo.