• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT VI. *Rursus de fine versus.*

11.

Quae cum ita sint, qui potest posterius ejus membrum nisi non pleno terminari pede? Prioris autem membri exordium aut plenum pedem esse, ut in illo trochaico, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; aut partem pedis oportet, ut in heroico, Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris. Quapropter, omni jam dubitatione sublata, etiam istum versum metire, si placet, et mihi de membris ejus pedibusque responde, Phaselus ille quem videtis, hospites. D. Membra quidem hujus in quinque et septem semipedes video distributa, ut prius sit, Phaselus ille; posterius autem, quem videtis, hospites: pedes vero iambos cerno. [Col. 1153] M. Quaero, nihilne caves pede pleno versum terminare? D. Verum dicis, et ubi fuerim nescio. Quis enim non videret sicut in heroico exordiendum esse a semipede? quod cum in hoc genere fit, non jam iambis, sed trochaeis versum metimur, ut eum legitime semipes claudat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De musica (PL)
Translations of this Work
Traité de la musique Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy