• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT VI. *Rursus de fine versus.*

12.

M. Ita est ut dicis: sed vide quid tibi de hoc respondendum putes, quem asclepiadaeum vocant, Maecenas atavis edite regibus 1. Nam pars orationis in sexta syllaba terminatur, neque inconstanter, sed in omnibus fere hujus generis versibus. Itaque ejus primum est membrum, Maecenas atavis: secundum, edite regibus, quod quanam ratione fiat dubitari potest. Si enim metiaris in hoc pedes quaternorum temporum, erunt quinque in priore, in posteriore autem membro quatuor semipedes: lex autem vetat membrum posterius pari numero constare semipedum, ne pleno pede versus terminetur. Restat ut pedes consideremus senorum temporum, ex quo fit ut membrum utrumque ternis semipedibus constet. Nam ut integro pede praecedens membrum finiatur, a duabus longis incipiendum est: deinde totus choriambus versum dividit, ut sequente etiam alio choriambo membrum posterius inchoetur, claudente versum semipede in duabus brevibus syllabis: tot enim tempora cum spondeo in capite locato, implent sex temporum pedem. Nisi quid habes ad haec. D. Nihil prorsus. M. Placet ergo, totidem semipedibus constare utrumque membrum. D. Cur non placeat? Neque enim metuenda est hic illa conversio, quia posito posteriore membro in praecedentis loco, ita ut quod est primum, secundum fiat, non eadem lex manebit pedum. Quapropter nulla causa est, cur idem semipedum numerus in hoc genere membris negetur; cum sine ullo conversionis vitio parilitas ista possit teneri, finis etiam insignioris lege servata, cum versus non pleno pede terminatur, quod constantissime servandum est.


  1. Horat. lib. 1 Carminum, od. 1 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung