11.
M. Nondum est satis quod factum est, nec ad ejus explicationem transire nos sinam, nisi quemadmodum constitit inter nos posse histriones sine ista scientia satisfacere voluptati aurium popularium; ita etiam nullo modo esse posse histriones musicae studiosos peritosque constiterit. D. Mirum si hoc effeceris. M. Facile id quidem, sed attentiore te mihi opus est. D. Nunquam equidem, quod sciam, remissior in audiendo fui, ab usque sermo iste sumpsit exordium: sed nunc me, fateor, multo erectiorem reddidisti. M. Gratum habeo, quanquam tibi te commodes magis. Itaque responde, si placet, utrum tibi videatur scire quid sit aureus solidus, qui eum aequo pretio vendere cupiens, decem nummos eum valere putaverit? D. Cui hoc videatur? M. Nunc age, dic mihi, quid charius habendum sit; quod nostra intelligentia continetur, an quod nobis fortuito imperitorum judicio tribuitur. D. Nulli dubium est, longe illud primum praestare caeteris omnibus, quae ne nostra quidem putanda sunt. [Col. 1090] M. Num ergo negas omnem scientiam intelligentia contineri? D. Quis negat? M. Et musica igitur ibi est. D. Video ex ejus definitione id esse consequens. M. Quid? plausus populi et omnia illa theatrica praemia, nonne tibi ex eo genere videntur, quod in potestate fortunae et imperitorum judicio positum est? D. Nihil magis arbitror esse fortuitum obnoxiumque casibus et plebeiae dominationi nutibusque subjectum, quam illa sunt omnia. M. Hoccine igitur pretio cantus suos venderent histriones, si musicam scirent? D. Non parum quidem hac conclusione commoveor, sed nonnihil habeo quod contradicam. Nam ille venditor solidi cum isto comparandus non videtur: non enim accepto plausu aut qualibet sibi largita pecunia scientiam, si quam forte habet qua populum delectavit, amittit; sed onustior nummo, et laude hominum laetior, cum eadem disciplina incolumi atque integra domum discedit: stultus autem esset, si commoda illa contemneret, quae non adeptus multo esset ignobilior atque pauperior; adeptus autem nihilo esset indoctior.