15.
M. Age, nunc quinque et tres semipedes consideremus, qualis est ille versiculus, Phaselus ille quem vides: et videamus quomodo ista inaequalitas aliquo aequalitatis jure teneatur: nam hoc genus non solum metrum, sed etiam versum esse, omnes consentiunt. [Col. 1155] Itaque cum primum membrum in semipedes duos et tres secueris, et secundum in duos et unum; conjungas particulas quas in utroque pares inveneris, quia et in primo membro habemus duo, et in secundo restant duae particulae, una in tribus semipedibus de priore membro, altera in uno de posteriore. Has ergo et sociabiliter jungimus, quia unum cum omnibus habet societatem; et in summa unum et tria, quatuor fiunt, quod est tantumdem quantum duo et duo. Per hanc igitur sectionem etiam quinque et tres semipedes ad concordiam rediguntur. Sed responde, utrum intellexeris. D. Ita vero, et admodum probo.