18.
M. Ita est, ut dicis: et ideo isto genere copulationis a lege versuum separato, attende ut ordo postulat, in ea nunc membra, quorum primum habet octo semipedes, septem secundum. Ista vero copulatio habet quod quaerimus. Nam praecedentis membri partem dimidiam cum parte subsequentis majore, quae dimidiae proxima est, jungens, quoniam quaterni semipedes sunt, octonarii numeri summam facio. Restant ergo quatuor semipedes de priore, tres de posteriore membro. Duo inde, et duo hinc copulati, fiunt quatuor. Duo rursus inde residui, et unus hinc, ad legem illius convenientiae copulati, qua unum reliquis par est, quodammodo sumuntur pro quatuor. Ita jam octonarius superiori octonario congruit. D. Sed cur hujus exemplum non audio? M. Quia saepe commemoratum est: tamen ne suo loco praetermissum putes, ipsum est, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; vel hoc etiam, Optimus beatus ille qui procul negotio.