• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT IX. *Membra semipedum sex et septem. Membra semipedum octo et septem. Membra semipedum novem et septem.*

19.

Quare jam inspice novem et septem semiped um connexionem, cujus exemplum est: Vir optimus beatus ille qui procul negotio. D. Facilis est cognitu ista congruentia: superius enim membrum in quatuor et quinque, posterius in tres et quatuor semipedes dividitur. [Col. 1157] Pars ergo superioris minor cum parte posterioris majore conjuncta, octonarium numerum facit: et major superioris cum minore posterioris, item octonarium: nam illa conjunctio est quatuor et quatuor, ista quinque et tres semipedes. Huc accedit, quod quinque in duo et tres semipedes, tres autem in duo et unum si diviseris, apparet alia convenientia duorum cum duobus, et unius cum tribus, quia unum cum omnibus numeris superius commemorata lege confertur. Sed nisi me ratio fallit, nihil restat ulterius quod de membrorum copulatione requiramus: jam enim ad octo perventum est pedes, quem numerum versui, sicut satis cognovimus, non fas est excedere. Quare jam age, illa senariorum versuum heroici et iambici vel trochaici, quo intentionem meam et excitasti et distulisti, pande secreta.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung