• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER QUINTUS.* in quo de versu disseritur.
CAPUT XI. *Senarii quomodo commodius metiendi.*

23.

Sed quaeri potest cur meliores versus judicati sint senarii, in quibus anapaestum subtilis illa ratio metitur, et ii in quibus trochaeum; quam si dactylum ibi, et hic iambum metiretur. Sine praejudicio enim sententiae, quoniam nunc de numeris agimus, si versus ita esset: Trojae qui primus ab oris arma virumque cano, vel de illo genere: Qui procul malo pius beatus ille; uterque horum nec minus senarius esset, nec minus brevium longarumque syllabarum temperatione moderatus, nec magis converti poterat; et in utroque membra ita ordinata sunt, ut et in quinto et in septimo semipede pars orationis terminetur: cur ergo meliores istis putentur, si potius ita sint, Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris. Beatus ille qui procul pius malo? In qua quaestione facilius et proclivius dixerim forte evenisse, ut isti prius animadverterentur et frequentarentur; aut si id non est fortuitum, melius credo visum fuisse, ut heroicus duabus longis, quam duabus brevibus et longa clauderetur, quod in longis aures commodius acquiescunt: ille autem alter in finali semipede longam syllabam potius haberet quam brevem. Res quidem sic se habet, ut [Col. 1159] quicumque horum priores eligerentur, necessario aliis auferrent locum, qui membris iisdem praeposteratis fieri possent. Quocirca si melior judicatus est, cujus exemplum est, Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris; inepte jam fieret isto converso aliud genus, sicuti est, Trojae qui primus ab oris, arma virumque cano. Quod etiam de trochaico genere intelligendum est. Nam si est honestior, Beatus ille qui procul negotio: quod genus isto praeposterato fieret, ut est, Qui procul negotio beatus ille, fieri profecto non oportet: tamen si quis audeat et faciat tales versus, manifestum est eum alia genera senariorum esse facturum, quibus sint ista meliora.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung