27.
M. Non te ergo fefellit pollicitatio mea, vel potius ipsa nos, quam uterque nostrum sequitur, ratio. Quare ut istum jam sermonem concludamus aliquando, cernis certe cum sint metra pene innumerabilia, versum tamen esse non posse, nisi duobus membris sibimet concinnatis, aut totidem semipedibus, sed non conversibilibus terminatis, ut est, Maecenas atavis edite regibus; aut dispari numero etiam semipedum, sed tamen aliqua aequalitate conjunctis, ut sunt quatuor et tres, aut quinque et tres, vel quinque et septem, aut sex et septem, aut octo et septem, vel septem et novem. A pleno enim pede trochaicus, ut est, Optimus beatus ille qui procul negotio; et a non pleno potest versus exordiri, ut est, Vir optimus beatus ille qui procul negotio: terminari autem nisi non pleno prorsus non potest. Sed isti non pleni pedes, sive integros semipedes habeant, sicuti est iste quem nunc posui; sive minus quam dimidium pedem, sicut in illo choriambico duae ultimae breves, Maecenas atavis edite regibus; sive plus quam dimidium, ut in ejus capite duae primae longae, aut in fine alterius choriambici bacchius, cujus exemplum est, Te domus Evandri, te sedes celsa Latini. Omnes ergo isti non pleni pedes semipedes nuncupantur. [Col. 1162]