28.
Jam vero non solum talia poemata versibus fiunt, ut in his unum genus teneatur, qualia Epicorum poetarum sunt, vel etiam Comicorum; sed illos quoque ambitus quos περιόδους Graeci vocant, non tantum illis metris quae lege versuum non tenentur, Lyrici poetae faciunt, sed etiam versibus. Nam ille Flacci,
Nox erat, et coelo fulgebat luna sereno Inter minora sidera.
1 bimembris ambitus est, et versibus constans. Qui duo versus sibimet convenire non possunt, nisi uterque ad senorum temporum referatur pedes. Nam modus heroicus cum modo iambico vel trochaico non concinit, quia illi pedes ad tantumdem, hi ad duplum partiuntur. Fiunt ergo ambitus aut omnibus metris non cum versibus, ut illi sunt de quibus in superiori sermone disputatum est, cum de ipsis metris ageremus; aut tantum versibus, ut ii de quibus nunc dictum est; aut ut et versibus, et aliis metris temperentur, quale illud est:
Diffugere nives, redeunt jam gramina campis, Arboribusque comae.
2 Quo autem ordine locentur vel versus cum aliis metris, vel majora membra cum minoribus, nihil interest ad aurium voluptatem, dummodo non brevior quam bimembris, non amplior quam quadrimembris sit ambitus. Sed jam si nihil habes quod contradicas, finis sit hujus disputationis, ut deinceps quod ad hanc partem musicae attinet quae in numeris temporum est, ab his vestigiis ejus sensibilibus, ad ipsa cubilia, ubi ab omni corpore aliena est, quanta valemus sagacitate veniamus.